1252. Quod haec significentur, non opus est ulterius confirmare, sunt enim eadem verba quae supra vers. 20, ubi videantur quae dicta; se habent significationes, ut hic familiarum, linguarum, terrarum, et gentium, respective ad illa de quibus praedicantur; ibi de 'Hamo' seu de cultu corrupto interno, hic vero de 'Shemo' seu de cultu vero interno; quare 'familiae et gentes' ibi spectabant mores, ac 'linguae et terrae' opiniones, quae sunt Ecclesiae corruptae internae; hic vero 'familiae et gentes' spectant charitatem, ac 'linguae et terrae' fidem, quae sunt Ecclesiae verae internae: de significatione gentium et familiarum videatur in sequentibus hujus capitis.