1235. Vers. 24. Et Arpachshad genuit Shelahum, et Shelah genuit Eberum. 'Arpachshad' fuit gens ita appellata per quam significatur scientia: 'Shelah' similiter fuit gens ita appellata per quam significatur id quod est scientiae inde: per 'Eberum' significatur quoque gens, cujus pater fuit Eberus, ita nomine vocatus; per quem significatur Antiqua Ecclesia altera quae separata a priore.