1220. Quod per 'Eberum' significetur nova Ecclesia quae Ecclesia Antiqua altera appellanda, constat a sequentibus ubi de Ebero in specie agitur; hic nominatur {1}'Eberus,' quia ab illo nova illa Ecclesia; quomodo se habuit cum Ebero et cum altera hac Ecclesia, sequentibus, ex Divina Domini Misericordiae, dicetur. @1 Heb. (='eber)=a shoot.$