1173. Vers. 8, 9. Et Cush genuit Nimrodum; is coepit esse potens in terra. Is fuit potens venatione coram Jehovah; propterea dicebatur, Sicut Nimrod potens venatione coram Jehovah. Per 'Cush' significantur hic, ut prius, cognitiones interiores rerum spiritualium et caelestium: per 'Nimrodum' significantur illi qui internum cultum fecerunt externum; ita per Nimrodum significatur talis externus cultus; 'quod Cush genuerit Nimrodum' est quod qui cognitiones interiorum habuerunt, talem cultum instituerint: 'is fuit potens in terra' significat quod talis religio in Ecclesia invaluit; 'terra' est Ecclesia, ut prius: 'is fuit potens venatione coram Jehovah' significat quod multis persuaserit: 'propterea dicebatur, Sicut Nimrod potens venatione coram Jehovah' significat, quia tam multi persuadebantur, quod talis formula sollemnis facta, et porro significat quod talis religio facile animos hominum captet.