Arcana Coelestia (Potts) n. 117

Previous Number Next Number See English 

117. Terra Cush seu Aethiopia abundabat quoque auro, lapide pretioso, et aromatibus, quae, ut dictum, significant bonum, verum, et quae grata sunt inde, qualia sunt cognitionum amoris et fidei; quod constare potest ex locis citatis prius, n. 113, apud Esai. lx 6; Matth. ii 1, 11; David. Ps. lxxii 15. Quod similia per Cush seu Aethiopiam, ut et per Shebam, intelligantur in Verbo, constat apud Prophetas; apud Zephaniam ubi etiam nominantur flumina Cush, In mane judicium Suum dabit in lucem,...quia tu convertar ad populos labio perspicuo, ut invocent omnes illi nomen Jehovae, ut serviant Ipsi humero uno,...a transitu fluviorum Cush, adoratores Mei...adducent munus Meum, iii 5, 9, 10:

et apud Danielem ubi de rege septentrionis et meridiei agitur, Dominabitur in recondita auri et argenti, et in omnia desiderabilia Aegypti: et Lybii et Aethiopes sub gressibus ejus, xi 43;

[2] ubi 'Aegyptus' pro scientificis, 'Aethiopes' pro cognitionibus: apud Ezechielem, Negotiatores Shebae et Raamae, hi negotiatores tui, primario omnis aromatis, et in omni lapide pretioso, et auro xxvii 22; per quos similiter cognitiones fidei significantur: apud Davidem ubi de Domino agitur, ita de homine caelesti, Florebit in diebus Ipsius justus, et multa pax, usque dum non luna; reges Tarshish et insularum munus adducent; reges Shebae et Sebae donum afferent, Ps. lxxii 7, 10;

quae quod significent caelestia fidei, ex illis quae ibi antecedunt sequuntur, conspicitur: similia significata sunt per Reginam Shebae, quae venit ad Salomonem, et aenigmata proposuit, illique apportavit aromata, aurum et lapidem pretiosum, I Reg. x 1-3. Nam quicquid in historicis Verbi est, similiter ac apud Prophetas, significant, repraesentant, et involvunt arcana.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church