Arcana Coelestia (Potts) n. 1158

Previous Number Next Number See English 

1158. Quod 'ex his dispersae sunt insulae gentium in terris suis' significent quod plurium gentium cultus ex illis exstiterint, et quod 'insulae' sint particulares tractus, ita particulares cultus, qui adhuc remotiores fuerunt, et quod 'terrae' sint illorum communia, constat ex significatione 'insularum', in Verbo. Huc usque actum est de illis qui cultum externum habuerunt correspondentem interno; per 'septem filios Japheti' significati sunt illi qui propius ad verum cultum internum accesserunt; per 'septem filios Gomeri et simul Javanis,' illi qui remotius a vero cultu interno fuerunt; per 'insulas gentium' significantur illi qui adhuc remotius, et proprie illi qui inter se mutuo in charitate vixerunt sed usque in ignorantia, non scientes quicquam de Domino, de doctrinalibus fidei Ecclesiae, et de cultu interno; sed tamen quendam externum cultum habuerunt quem religiose observarunt; tales vocantur 'insulae' in Verbo, quare per insulas significatur in sensu interno cultus qui remotior est: [2] qui in sensu interno Verbi sunt, ut angeli, ignorant quid insulae, talium enim ideam amplius non habent; sed pro iis percipiunt cultum remotiorem qualis est gentium extra Ecclesiam: similiter etiam per insulas percipiunt illa intra ipsam Ecclesiam quae aliquantum remotiora sunt a charitate, sicut sunt amicitiae et civilitates; amicitia non est charitas, minus adhuc civilitas, sed sunt gradus infra charitatem, at quo plus trahunt a charitate, eo plus sunt sincerae. [3] Quod per 'insulas' talia significentur, constare potest ab his in Verbo locis; apud Esaiam, Obmutescite Mihi, insulae, et populi innovent vires, accedant.... Viderunt insulae et timuerunt, fines terrae trepidarunt, appropinquarunt et venerunt, xli 1, 5;

ibi 'insulae' pro gentibus probis extra Ecclesiam, qui cultum suum externum religiose observarunt; ultimi termini ubi Ecclesia, appellantur 'fines terrae': apud eundem, Non caligabit, et non confringet, donec ponit in terra judicium, et legem Ipsius insulae exspectant.... Cantate Jehovae canticum novum, laudem Ipsius a fine terrae, descendentes mare, et plenitudo ejus, insulae et habitatores earum.... Ponent Jehovae gloriam, et laudem Ipsius in insulis indicabunt, xlii 4, 10, 12;

'insulae' hic quoque pro gentibus extra Ecclesiam qui in ignorantia, simplicitate et probitate vixerunt: [4] apud eundem, Attendite insulae ad Me, et auscultate populi e longinquo, xlix 1;

similiter pro gentibus illis quae remotiores sunt a cultu Domini et a cognitionibus fidei, quare dicitur 'e longinquo': apud eundem In Me insulae sperabunt, et brachium Meum exspectabunt li 5;@pro iisdem; quia sunt qui in probitate vivunt, dicitur 'in Me sperabunt, et brachium Meum exspectabunt': apud Jeremiam,@Audite Verbum Jehovae gentes, et indicate in insulis longinquo, xxxi 10;@pro iisdem: apud Zephaniam,@Formidabilis Jehovah super illis, quia macie conficiet omnes deos terrae; et incurvabunt se Ipsi, quisque de loco suo, omnes insulae gentium, ii 11;@'insulae gentium' pro gentibus remotioribus a cognitionibus fidei: [5] apud Davidem,@Jehovah regnat, exsultet terra, laetentur insulae multae; nubes et caligo circum circa Ipsum, Ps. xcvii 1, [2];@pro iisdem; ignorantia eorum hic repraesentative exprimitur per 'nubem et caliginem,' sed quia in simplicitate et probitate, dicitur 'circum circa Ipsum.' Quia per 'insulas' significantur illa quae remotiora sunt, etiam Tarshish, Pul, Lud, Tubal et Javan per quos significati sunt externi cultus, appellati sunt 'insulae,' Esai. lxvi 19, tum quoque Kittim Jer. ii 10; Ezech. xxvii 6. Insulae quoque cum opponuntur terrae aut montibus, significant vera fidei, ex eo quod in mari sint; ita doctrinalia, quae sunt ritualia.@$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church