Arcana Coelestia (Potts) n. 1121

Previous Number Next Number See English 

1121. Instructus sum ab Antiquissimae Ecclesiae filiis de statu perceptionis illorum, quod nempe perceptionem habuerint omnium quae sunt fidei, paene sicut angeli cum quibus communicationem habuerunt, ex causa quod interior eorum homo, seu spiritus, etiam media respiratione interna junctus fuerit caelo, quodque amor in Dominum et amor erga proximum id secum habeat; sic enim conjungitur homo angelis per ipsissimam eorum vitam, quae consistit in amore tali; dicebant quod inscriptam sibi habuerint legem quia in amore in Dominum et amore erga proximum fuerunt; tunc enim cum perceptione illorum fuit quicquid leges dictant, et contra perceptionem quicquid leges vetant: nec dubitabant quin omnes leges humanae, sicut Divinae, fundentur in amore in Dominum et charitate erga proximum, et spectent illud ut fundamentale suum: quare quia fundamentale in se a Domino habuerunt, non potuerunt aliter ac nosse omnia quae inde: credentes etiam quod omnes qui in mundo hodie vivunt qui Dominum amant et proximum, etiam habeant legem sibi inscriptam, et accepti cives sint ubivis in terra, sicut sunt iidem in altera vita.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church