1114. GENESEOS CAPUT DECIMUM
De Ecclesia Antiquissima; quae appellata Homo seu Adam
Angeli et spiritus, seu homines post mortem, omnes quos cognoverunt in mundo et de quibus audiverunt, quoscumque desiderant, possunt offendere, eos ut praesentes videre et cum iis loqui, cum Dominus id concedit; et quod mirum, momento adsunt et praesentissime; ita loqui licet non solum cum amicis, qui utplurimum se inveniunt, sed etiam cum aliis quos aestimarunt et coluerunt. Ex Divina Domini Misericordia concessum fuit mihi, loqui non solum cum illis quos notus habui cum in corpore vixerunt, sed etiam cum illis qui in Verbo prae aliis famigerati sunt; ita quoque cum illis qui fuerunt ab Antiquissima Ecclesia, quae fuit illa quae appellatur Homo seu Adam; etiam cum quibusdam qui fuerunt ab Ecclesiis post illam, ex causa ut scirem quod per nomina in primis capitibus Geneseos modo Ecclesiae intellectae sint, tum ut scirem quales homines Ecclesiarum illius temporis fuerunt: quae itaque scire datum de Antiquissimis Ecclesiis, sunt haec quae sequuntur.