1088. Quod 'facies eorum retrorsum, et nuditatem patris sui non viderunt' significent quod ita faciendum, et non attendendum ad talia quae errores et lapsus sunt ex ratiociniis, constat a repetitione, nam fere eadem dicuntur hic quae mox prius, quare haec simul faciunt quoque conclusum; nam talis erat Ecclesia haec parens seu homo hujus Ecclesiae, quod non ex malitia sed ex simplicitate hoc fecerit, ut constare potest ex mox sequentibus ubi dicitur quod 'expergefactus Noah e vino suo,' hoc est, quod melius instructus. [2] Quod rem attinet, qui in nulla charitate sunt, nihil nisi quam male cogitant de proximo, nec nisi quam male loquuntur; si bonum, est sui gratia, vel illius cui adblandiuntur sub amicitiae specie; at qui in charitate sunt, nihil nisi quam bene cogitant de proximo, et nihil nisi quam bene loquuntur, et hoc non sui et alius gratia, cui adblandiantur, sed ita Domino in charitate operante: priores illi sunt similes malis spiritibus, hi angelis, qui apud hominem; mali spiritus nusquam nisi mala et falsa hominis excitant, et eum condemnant; angeli vero nihil nisi bona et vera, et quae mala et falsa sunt, excusant; ex quibus constat, quod apud eos qui in nulla charitate sunt, dominentur mali spiritus, per quos communicat homo cum inferno; et quod apud eos qui in charitate, dominentur angeli, per quos communicat cum caelo.