10833. Continuatio de Sexta Tellure in Caelo Astrifero
Postea interrogabam spiritus illos de variis quae in tellure e qua erant, primum de cultu eorum Divino, ad quae respondebant quod gentes cum familiis suis quovis tricesimo die ad unum locum conveniant, et audiant praedicationes, et quod praedicator tunc e pulpito aliquantum a terra elevato doceat illos vera Divina quae ducunt (x)ad bonum vitae. Quaerebatur unde nam sciunt vera Divina; dicebant quod ex revelatione; de revelatione aiebant quod fiat tempore matutino in statu medio inter somnum et vigiliam, quando in luce interiore nondum interpolata a sensibus corporis et a mundanis sunt, et quod tunc audiant angelos caeli loquentes de veris Divinis, ac de vita secundum illa; et quod cum in vigiliam veniunt, appareat illis angelus in veste alba ad lectum, qui tunc subito ab oculis illorum disparatur; et quod inde sciant quod ex caelo sint quae audiverunt; ita internoscitur visio Divina a visione non Divina, nam in visione non Divina angelus non apparet. Addebant quod tali modo revelationes fiant apud praedicatores eorum, quandoque etiam apud alios.