10819. Quia Pater in Domino est, ac Pater et Dominus unum sunt, et quia credendum est in Ipsum, et {1} qui credit in Ipsum vitam aeternam habet, patet quod Dominus sit Deus; quod Dominus sit Deus, docet Verbum ubivis, ut apud Johannem, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; omnia per Ipsum facta sunt, et sine Ipso factum est nihil quod factum est; et Verbum caro factum est et habitavit {2}internos, et vidimus gloriam Ipsius, gloriam ut Unigeniti a Patre, i 1, 3, 14:
apud Esaiam, Puer natus est nobis, Filius datus est nobis, super cujus umero principatus; et vocabitur nomen Ipsius Deus, Heros, Pater aeternitatis, Princeps pacis, ix 5 (A.V. 6):
apud eundem, Virgo concipiet et pariet, et vocabitur nomen Ipsius Deus nobiscum, vii 14; Matth. i 23:
et apud Jeremiam, Ecce dies {3}venient cum suscitabo Davidi germen justum, qui {4}regnabit Rex et {5}prosperabitur; et hoc nomen Ipsius, quod vocabunt Ipsum, Jehovah justitia nostra, xxiii 5, 6, xxxiii 15, 16. @1 i is$ @2 in nobis$ @3 veniunt$ @4 regnet$ @5 prosperetur$