10817. Qui intra Ecclesiam nati sunt agnoscere debent Dominum, Divinum Ipsius et Humanum Ipsius, ac credere in Ipsum et amare Ipsum, nam a Domino omnis salus; hoc docet Dominus apud Johannem, Qui credit in Filium, habet vitam aeternam, qui vero non credit Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet apud illum, iii 36:
apud eundem, Haec est voluntas Ipsius Qui misit Me, ut omnis qui ridet Filium, et credit in Ipsum, habeat vitam aeternam; et resuscitabo illum in extremo die, vi (x)40:
apud eundem, Jesus dixit, Ego sum resurrectio et qui credit in Me, etsi moritur, vivet, omnis vero qui vivit et credit in Me, non morietur in aeternum, xi (x)25, 26.