Arcana Coelestia (Potts) n. 10808

Previous Number Next Number See English 

10808. Hi spiritus cum quibus nunc locutus sum erant a parte septentrionali suae telluris; dein perlatus sum ad alios qui erant a parte occidentali; hi quoque volentes explorare quinam essem et qualis, statim dicebant quod apud me nihil nisi quam malum {1}esset; cogitabant sic quod deterrerer a propius accedendo; {2}apperceptum quod {3}ita ad omnes qui adventant, primum dicant; sed respondere dabatur quod sciam bene quod ita sit, et {4} quod apud illos similiter nihil nisi quam malum sit, ex causa quia omnis nascitur in malum, et {5}ideo quicquid ab homine, spiritu, (c)ac angelo, ut a suo seu proprio venit, non est nisi quam malum, {6}quoniam omne bonum quod {7}apud unumquemvis, est a Domino; inde appercipiebant quod in veritate essem, et admittebar ad loquendum cum illis; et tunc ostendebant mihi suam ideam de malo apud hominem, et de bono a Domino, quomodo ab invicem separantur; ponebant unum juxta alterum, paene ut {8}contigua, sed usque {9}separata, at quasi vincta ineffabili modo ita ut bonum duceret malum, et frenaret illud, ut non liceret ei agere {10} ex lubitu, et quod bonum sic flecteret malum ad quod vellet, {11}praeterquam quod malum id {12}resciret; ita sistebant dominium boni super malum et simul {13}statum liberum in quo malum ducitur a bono ad bonum, ita ad {14} Dominum, nam de idea boni habebant ideam Domini, quia est ab Ipso. @1 sit, cogitant$ @2 perceptum$ @3 sic$ @4 quoque$ @5 inde$ @6 et tunc quod$ @7 etiam apud illos, sit$ @8 contiguum$ @9 separatum, ac ita vinctum$ @10 i quicquam$ @11 praeter$ @12 sciret$ @13 ideam liberi$ @14 i se, seu ad$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church