10783. De Sexta Tellure in Caelo Astrifero
Ductus sum iterum ad aliam tellurem quae extra mundum nostrum solarem in universo erat, et hoc quoque per mutationes status paene duodecim horis continuatas; in comitatu mecum erant spiritus et angeli ex nostra tellure plures, cum quibus in via seu progressione illa loquebar; ferebar nunc oblique sursum et nunc oblique deorsum, {1} continue versus meridiem; modo in duobus locis videbam spiritus, et in uno cum illis loquebar. @1 i et$