Arcana Coelestia (Potts) n. 10769

Previous Number Next Number See English 

10769. Visa sunt eorum habitacula, quae erant domus humiles in forma tentoriorum quae apud antiquos, in longum productae, cum fenestris a lateribus secundum numerum mansionum seu camerarum, in quas erant divisae; tectum erat rotundum, et janua utrinque in {1}extremitate; dicebant quod exstructae essent ex humo, et tectae {2}caespitibus; et quod fenestrae ex filis gramineis essent, ita contextae ut lux transpareret {3}. Infantes quoque ibi visi sunt; dicebant quod vicini ad illos veniant, imprimis propter infantes, ut in consortio sint cum infantibus {4}aliis sub aspectu et auspicio parentum. @1 extremitatibus$ @2 glebis gramineis$ @3 i, et factae ut aperiri et claudi possent$ @4 aliorum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church