Arcana Coelestia (Potts) n. 10758

Previous Number Next Number See English 

10758. Demum locutus sum cum spiritibus illius telluris de fide incolarum nostrae telluris de resurrectione, quod non possint concipere quod {1}homines statim post mortem {2} in alteram vitam {3}veniant, et tunc {4}appareant ut homines quoad faciem, corpus, bracchia, pedes, et quoad omnes sensus externos et internos; et adhuc minus, quod vestibus {5}sint induti; et quod mansiones et habitacula illis sint; et hoc solum ex causa quia plerique ibi ex sensualibus, quae sunt corporis, cogitant, ac ideo credunt nihil esse quae non vident et tangunt; tum quia pauci eorum subduci a sensualibus externis queant ad interiora, {6}et sic elevari in lucem caeli; inde est quod non de anima {7}seu spiritu suo aliquam ideam hominis habere possint, sed ideam sicut de vento, aere aut pneumate nullius formae, {8}in quo tamen aliquid vitale; haec causa est quod non credant se resurrecturos quam in fine mundi, quem ultimum judicium vocant, et tunc quod corpus, tametsi collapsum in pulverem et dissipatum in omnes ventos, reducendum sit et conjungendum animae suae seu spiritui suo; [2] addebam quod hoc permittatur illis credere, quoniam non aliter capere possunt, {9}quia solum ex sensualibus, ut dictum est, cogitant, quam quod {10}anima seu spiritus ejus non vivere homo et in humana forma possit, nisi recipiat id corpus quod circumtulit in mundo; quare nisi diceretur id resurgere, doctrinam de resurrectione et de vita aeterna, {11}ut incomprehensibilem, corde rejicerent; sed usque haec idea de resurrectione secum id utile habet, quod credant vitam post mortem; ex qua {12}fide sequitur quod cum jacent aegroti in lecto, et non ex mundanis et corporeis, ita non ex sensualibus, ut prius, cogitant, tunc credant se statim post obitum victuros; loquuntur etiam tunc de caelo, (c)ac de spe vitae ibi statim post mortem remotive a doctrinali de ultimo judicio; [3] {13}narrabam porro quod aliquoties miratus sim (d)quod quando illi qui in fide sunt loquuntur de vita post mortem, deque suis qui obeunt vel obiverunt, et tunc non simul cogitant de ultimo judicio, credant {14}illos victuros aut vivere homines statim post obitum; sed haec idea, ut primum influit cogitatio de ultimo judicio, mutatur in ideam materialem de terrestri suo corpore, quod iterum conjungendum (t)suae animae sit; nesciant enim quod unusquisque homo sit spiritus quoad interiora sua, et quod ille sit qui vivit in corpore, et non corpus ex se; et quod spiritus cujusvis sit, ex quo corpus formam suam humanam habet, consequenter qui principaliter homo est, et in simili forma, sed invisibili coram oculis corporis, at visibili coram oculis spirituum; [4] inde etiam cum aperitur visus spiritus hominis, quod fit per remotionem visus corporis, apparent angeli; ita ut homines angeli apparuerunt antiquis, de quibus in Verbo. {15}Locutus etiam sum aliquoties cum spiritibus quos cum vixerant homines in mundo, novi, quaerendo num velint {16}reindui terrestri suo corpore, sicut cogitaverant prius, quo audito ad solam ideam conjunctionis ejus longe aufugerunt, perculsi stupore quod in mundo ex caeca fide absque omni intellectu ita cogitaverint. @1 homo$ @2 i illico$ @3 veniat$ @4 appareat ut homo$ @5 appareant$ @6 et quod ideo nec$ @7 aut$ @8 inde$ @9 d quia i qui solum$ @10 solum corpus vivat$ @11 prorsus$ @12 idea$ @13 et$ @14 se victuros aut illos$ @15 Narrabam illis, quod aliquoties loquutus sim cum quibusdam spiritibus$ @16 indui$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church