Arcana Coelestia (Potts) n. 10754

Previous Number Next Number See English 

10754. Cum praedicator erat apud illos qui vestiti, apparebat femina perquam bella facie, induta veste simplici; tunica pendente a tergo decenter, et quoque inducta super bracchia; tegumentum capitis pulchrum erat, in forma serti ex floribus; praedicator, visa illa virgine, delectabatur valde, et loquebatur cum illa, et quoque prehendebat ejus manum; sed quia illa appercipiebat quod spiritus esset, et non ex illa tellure, proripiebat se ab illo. Postea apparebant ei a dextro plures aliae feminae quae pascebant oves et agnos, quos tunc ducebant ad canalem potatorium in quem aqua deducta {1}erat per fossulam ex aliquo lacu; illae similiter vestitae erant, manibus tenentes baculos pastoritios, per quos ducebant oves et agnos ad potum; dicebant quod oves illuc vadant quo baculis suis ostendunt; oves quae visae erant grandes caudis lanigeris, latis et protensis; facies feminarum visae sunt propius, erant plenae et pulchrae. Viri etiam visi sunt, eorum facies erant colore humano carneo, sicut in nostra tellure; sed cum differentia, quod inferior pars faciei eorum, loco barbae, esset nigra; et nasus plus niveo colore quam carneo. @1 fuit$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church