Arcana Coelestia (Potts) n. 10736

Previous Number Next Number See English 

10736. Postquam animadverti me esse in caelo astrifero quoad spiritum longe ultra mundum nostri solis, hoc enim animadverti potest ex mutationibus status et inde apparente progressione continua paene decem horarum; tandem audivi spiritus loquentes juxta aliquam tellurem, quae postea mihi visa, ad quos cum appropinquavi, post aliquam collocutionem, dicebant quod ad illos quandoque hospites aliunde {1}veniant qui loquuntur cum illis de Deo, et confundunt ideas cogitationis illorum; monstrabant etiam viam per quam veniunt, ex qua perceptum quod essent ex spiritibus e nostra tellure; et cum interrogarentur in quo confunderent, aiebant per id quod dicant credendum esse in Divinum distinctum in tres personas, quas usque vocant unum Deum; et cum explorant ideam cogitationum eorum, sistitur illa sicut trinum non continuum sed discretum, et apud quosdam sicut tres personae inter se loquentes, unus {2}ad alterum et tametsi unamquamvis personam vocant Deum, et de unaquavis {3}aliam ideam habent, usque dicunt unum Deum; questi valde quod per id confundant eos, quod cogitent tres et dicant unum, cum tamen cogitandum sit sicut dicitur, et dicendum sicut cogitatur. Praedicator qui mecum erat, tunc quoque explorabatur qualem ideam de ano Deo et tribus personis haberet; repraesentabat tres deos, {4}at illos unum per continuum, sed sistebat trinum hoc unum ut invisibile quia Divinum, et cum hoc sistebat, perceptum est quod tunc modo cogitaret de Patre et non de Domino, et quod idea ejus de Deo invisibili non alia asset quam sicut de natura in suis primis, ex qua resultabat quod intimum naturae ei fuerit {5}suum Divinum. Sciendum est quod idea cogitationis cujusvis de quacumque re in altera vita sistatur ad vivum, et quod per id exploretur unusquisque qualis ei fides; et quod idea cogitationis de Deo sit principalis omnium, nam per illam, si genuina, conjunctio fit cum caelo; Divinum enim est quod facit caelum. @1 Before quandoque$ @2 ex altero$ @3 distinctam$ @4 ac$ @5 Deus$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church