10721. Ex his constare potest quid facit caelum, quod nempe amor in Dominum et amor erga proximum, et quoque fides, sed haec quantum ex illis amoribus vitam habet. Inde iterum patet quod Divinum Domini faciat caelum, nam uterque ille amor et inde fides sunt a Domino; et quicquid a Domino est, Divinum est.