10719. Caelum apud hominem est in interno ejus, ita in cogitare et velle, et inde in externo, quod est in loqui et facere, non autem in externo absque interno; nam loqui bene et facere bene possunt omnes hypocritae, at non cogitare bene et velle bene; per cogitare bene et velle bene intelligitur quod est ex amore boni et ex fide veri.