Arcana Coelestia (Potts) n. 10707

Previous Number Next Number See English 

10707. `Usque ad intrare illum ad loquendum cum Ipso': quod significet utcumque informentur, constat ex significatione `usque ad intrare Moschen ad loquendum cum Jehovah' quod significet statum externi cum influeret internum a Domino et reciperet informationem, de qua supra n. 10702; quod etiam hic sit, utcumque informentur, est quia per `Moschen' repraesentatur externum Verbi in quo internum, n. 10694, et ille intravit {1}coram Jehovah et exivit, ac informavit illos, per {2}`intrare' enim et `exire' significatur communicatio, n. 5249, 6901, et per `loqui' informatio, in locis citatis n. (x)10280; quod non scire velint de internis Verbi, Ecclesiae, et cultus, quae de Domino, de regno Ipsius, deque amore et fide in Ipsum patet manifeste ex eo quod non agnoscere voluerint Dominum, utcumque Ipse cum in mundo fuit, informavit illos ex Verbo, et quod nec hodie velint agnoscere, tametsi inter Christianos vivunt, et sciunt quod praedictum sit in Verbo quod Messias, hoc est, Christus, venturus; causa quod non agnoverint nec agnoscant, est quia applicant omnia Verbi ad se, et ad sui eminentiam super alios, ita ad favorem suorum amorum, qui sunt amores sui et mundi; omnes qui ita faciunt, nihil e caelo vident; internum {3} eorum, quod pateret in caelum, est occlusum, {4}quare illis nihil lucis est inde; {5}ideo caligo et caecitas illis est in spiritualibus, ita de {6}interno Verbi, Ecclesiae, et cultus; internum Verbi est spirituale, externum {7}ejus est naturale; cum dicitur internum Verbi, etiam intelligitur internum Ecclesiae, et cultus, {8}quoniam Ecclesia est ubi Verbum, et ex Verbo, et cultus est ex illis quae in Verbo; inde qualis est homini intellectus Verbi, talis in eo Ecclesia est, et talis ei cultus est. @1 et exivit a Jehovah$ @2 exire enim et intrare$ @3 i enim$ @4 inde$ @5 quapropter$ @6 internis$ @7 autem$ @8 nam$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church