10699. `Et praecepit illis omnia quae locutus Jehovah cum illo in monte Sinai': quod significet mandatum de primariis veris quae repraesentanda revelata e caelo, constat ex significatione `praecipere' cum a Jehovah ad Moschen, quod sit mandatum; quod sit mandatum de primariis veris quae repraesentanda, constat ex eo quod illa quae mandata sunt, et continentur versibus 12-28, fuerint primaria vera, quae repraesentanda ut reciperentur, videatur supra n. 10637; et ex significatione `quae locutus Jehovah cum illo e monte Sinai' quod sint quae revelata e caelo, nam per `locutus Jehovah' significatur {1}quod revelatum, et per `montem Sinai' caelum, e quo Divinum Verum, n. 9420. @1 quae revelata$