Arcana Coelestia (Potts) n. 10652

Previous Number Next Number See English 

10652. `Et scortentur filiae ejus post deos earum, et scortari faciant filios tuos post deos earum': quod significet sic profanationem boni et veri, constat ex significatione `scortari' quod sit illegitima conjunctio, de qua supra n. 10648, ex significatione `filiarum ejus' seu (x)habitatoris terrae, quod sint affectiones mali, {1}ex significatione `deorum earum' quod sint falsa affectionum mali conjunctarum veris, nam per `deos earum' intelliguntur dii filiarum habitatoris terrae conjunctarum cum filiis gentis Israeliticae, de quibus mox supra n. 10651; quae conjunctio est profanatio boni; et ex significatione `scortari facere filios tuos post deos earum' quod sit conjunctio veri cum falsis, quae est profanatio veri; quod `dii' sint falsa, videatur n. 4402 fin., 4544, 7873, 8867, et quod `filii' sint vera, n. 489, 491, 533, 1147, 3373, 4257, (x)9807, 10490. Haec ita dicuntur quia prima conjunctio affectionum mali cum veris quae significatur per `accipere de filiabus habitatoris terrae filiis tuis' nondum est profanatio {2}; ast altera conjunctio est profanatio, {3}haec enim fit cum malum applicatur vero ac verum malo, quod fit per sinistram interpretationem veri et applicationem ad malum, et sic per insertionem unius in alterum; inde verum non amplius manet verum, {4}sed mortificatur et profanatur. Haec profanatio etiam significatur per scortationem populi cum filiabus Moabi, de qua ita apud Moschen, Consedit Israel in Schittim, ubi coepit populus scortari cum filiabus Moabi; et vocarunt populum ad sacrificia deorum earum, et comedit populus, et incurvavit se diis earum. Ideo dixit Jehovah ad Moschen, Sume omnia capita populi, et suspende ea Jehovae coram sole: et populus percussus est, et ex plaga illa mortui sunt quattuor et viginti milia, Num. xxv 1-3, [4,] 6, 9;

per `Moabum' significantur qui adulterant bona, {5} n. 2468, 8315, et per `filias ejus' affectiones illius mali, et per `scortationem cum illis' profanatio; inde poena fuit suspensio capitum populi coram sole et {6}mors viginti quattuor milium, `sol mundi' enim est amor sui, n. 10584, `suspensio coram illo' est totalis exstinctio boni caelestis, et `viginti quattuor milia' sunt omnia vera et bona veri in complexu, similiter ac duodecim milia, n. 2089, 3913, 7973, `mors eorum' est exstinctio omnium verorum; hoc fit apud illos qui profanant. @1 i et$ @2 i est modo receptio veri in parte intellectuali, ubi manet solum ut scientificum, ubi nondum communicat cum malo voluntatis$ @3 hoc IT$ @4 sed quia inservit malo, quod fit ut dictum per sinistram interpretationem applicationem, sed fit prophanum$ @5 i videatur$ @6 plaga$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church