10650. `Et vocet te, et comedas de sacrificio ejus': quod significet allectationem, receptionem, et appropriationem falsi ex malo, constat ex (x)significatione `vocare' quod sit allectatio et receptio, nam qui sequitur et oboedit cum vocatur, is allectatur et recipit; ex significatione `comedere' quod sit appropriatio, de qua n. 3168, 3596, 4745; et ex significatione `sacrificii' quod sit cultus ex falsis, de qua {1}nunc supra n. 10649, ita quoque falsa quae cultus; quod sint falsa mali, est quia omne falsum, quod falsum, est (c)ex malo, videatur supra n. 10648. @1 mox$