Arcana Coelestia (Potts) n. 10640

Previous Number Next Number See English 

10640. `Cave tibi ne forte pangas foedus habitatori terrae super quam tu venis': quod significet quod non adhaerendum religioso cuicumque in quo malum, constat ex significatione `pangere foedus' quod sit conjungi, de qua in locis citatis {1} n. 10632, ita quoque adhaerere; ex significatione `habitatoris terrae' quod sit religiosum in quo malum, per `habitatorem' enim significatur bonum, n. 2268, 2451, 2712, et inde in opposito sensu malum, (c)et per `terram' significatur Ecclesia et quicquid Ecclesiae, in locis citatis n. 9325, ita quoque religiosum; et ex significatione `super quam tu venis' quod sit ubicumque religiosum in quo malum, per gentes enim quae in terra Canaane, in quam venturi, significantur mala et (d)inde falsa, videatur mox supra n. 10638; ex his patet quod per `ne pangas foedus habitatori terrae, super quam tu venis' significetur quod non adhaerendum religioso cuicumque in quo malum. [2] Quia hoc inter primaria est per quae homo Ecclesiae illustratur cum legit Verbum, et quia de hac re in nunc sequentibus agitur, dicetur quomodo cum illa se habet: homo qui vult illustrari a Domino, imprimis cavebit ne appropriet sibi {2}aliquod doctrinale quod patrocinatur malum; homo tunc sibi appropriat id quando confirmat id apud se, nam per id facit illud suae fidei, et adhuc magis si vivit secundum (c)id; cum hoc fit, tunc malum manet inscriptum ejus animae et ejus cordi, et cum hoc factum est, (d)postea nequaquam potest illustrari per Verbum a Domino; mens enim ejus tota est in fide et in amore sui principii, et quicquid ei contrariatur, hoc vel non videt, vel rejicit, vel falsificat; {3}sit pro exemplo: [3]qui credit per solam fidem salvari, qualiscumque vita sit, et hoc confirmavit apud se, et {4}conjunxit cum reliquis suae doctrinae, usque adeo ut dein nihil cogitet de vita sed solum de fide, is postea, utcumque legit Verbum, non videt aliquid ibi de bono vitae, et tandem non scit quid bonum, quid charitas, quid amor, quae si nominantur, dicit solam fidem esse omne id; cum tamen sola fides, seu fides absque illis est sicut vas vacuum {5}et sicut res absque anima; talis hominis vita spiritualis comparari potest respirationi pulmonum, absque influxu sanguinis e corde, quae non vita est, {6}nisi qualis simulacri seu automati; haec dicta sunt ut sciatur quomodo se habet cum homine qui legit Verbum, quod nequaquam inde illustrari possit si adhaeserit cuidam religioso quod patrocinatur malum. 1 i supra 2 aliquid 3 sicut 4 connexuit 5 est 6 hominum sed in externa forma vitae simulachrum


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church