10635. `Et videbit omnis populus, cujus tu in medio ejus, opus Jehovae': quod significet quod omnes a quibus Verbum recipitur agnoscent Divinum in eo, constat ex repraesentatione `Moschis' quod sit Verbum, de qua in locis citatis n. 9372; inde per `populum, in cujus medio ille' significatur Ecclesia ubi Verbum, ita omnes a quibus Verbum recipitur, nam alii non agnoscunt Divinum in illo; et ex significatione `videre opus Jehovae' quod sit agnoscere Divinum in eo. Quod ita sit, patet, nam omnes qui intra Ecclesiam in bono vitae sunt agnoscunt Divinum in Verbo; causa est quia apud illos influit sanctum e caelo cum legunt Verbum, tametsi non sciunt quod id fiat mediis correspondentiis; quod etiam influit secundum correspondentias, nec percipitur aliter quam ut sanctum commune in quo tenetur mens; aliter apud illos qui non in bono vitae sunt; apud eos internum per quod {1}influit caelum, clausum est. @1 influxus est e coelo$