Arcana Coelestia (Potts) n. 10624

Previous Number Next Number See English 

10624. `Super tertios et super quartos': quod significet {1}damnationem falsorum et inde malorum, constat ex significatione `filiorum' quod sint falsa mali, de qua mox supra n. 10623; quod dicatur `super tertios et super quartos,' est quia tria praedicantur de veris {2}aut falsis, et quattuor de bonis {2}aut malis; in Verbo enim omnes numeri significant res, et quidam numeri {3} pertinent ad classem spiritualem, et quidam ad classem caelestem; numeri tria, sex, et duodecim ad classem spiritualem, et numeri duo, quattuor, et octo ad classem caelestem; numeri qui classis spiritualis sunt praedicantur de veris {4}aut falsis, qui ad caelestem de bonis {4}aut malis; per tria etiam significatur omne verum in complexu, et per quattuor omne bonum in complexu; inde est quod per `filios tertios et quartos' significentur falsa et inde mala; (m)sed hic sensus istorum verborum est sensus caelestis{5}, (n) quia exsurgit ex eo quod praedicentur de illis. Quid mala et inde falsa, et quid falsa et inde mala, videatur in locis citatis n. 10109; etiam hic aliquid de malis et inde falsis, (c)ac de falsis et inde malis, dicetur: mala sunt ex quibus omnia falsa, quoniam falsa sunt quae confirmant mala; et illa apud hominem unum agunt sicut {6} voluntas et intellectus, nam quod homo vult facere, hoc quoque vult intelligere, per intellectum enim format suum malum {7} coram se in cogitatione et coram aliis in loquela; {8} inde patet quid malum et inde falsum, seu falsum mali; malum falsi autem est quando homo confirmavit apud se malum, et conclusit quod non malum sit, et inde facit illud, tunc ex falso facit malum; sicut qui confirmavit apud se quod adulteria non sint mala et inde facit illa, is in malo falsi est, quia ex principio {9}falso facit illa; in religiosis praecipue dantur mala falsi, nam ex falsis doctrinae persuadet sibi homo quod bonum sit quod tamen malum, et quandoque quod malum sit quod tamen bonum. @1 falsa, et inde mala$ @2 i horum verborum$ @3 ac$ @4 i ibi$ @5 et$ @6 i ejus$ @7 i ad apparentiam$ @8 i inde ei cogitatio et confirmatio mali;$ @9 falsi$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church