Arcana Coelestia (Potts) n. 10621

Previous Number Next Number See English 

10621. `Ferens iniquitatem, praevaricationem, et peccatum': quod significet remotionem mali et ejus falsi ut non appareat, constat ex significatione `ferre' seu tollere, quod sit removere ut non appareat, de qua sequitur, et ex significatione `iniquitatis, praevaricationis, et peccati' quod sint mala, et quia sunt mala, etiam sunt eorum falsa, nam unumquodvis malum conjunctum est suo falso; sed quodnam malum significatur per `iniquitatem,' quodnam per `praevaricationem,' et quodnam per `peccatum,' videatur n. 9156. Quod ferre {1}et tollere malum sit removere illud ut non appareat, est quia mala apud hominem non tolli possunt sed modo removeri ut non appareant, et {2}cum non apparent {3}creditur quod sublata sint; ideo in sensu litterae Verbi dicitur quod ablata et prorsus rejecta sint; quod mala apud hominem non auferantur sed modo removeantur ut non appareant, videatur in locis citatis n. 10057 fin. @1 aut$ @2 quia$ @3 i inde$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church