10618. `Longanimis ad iras': quod significet Divinam Clementiam, constat ex significatione `longanimis ad iras' cum de Jehovah, quod sit quod diu sustineat mala hominis, `longanimis' enim est diu sustinere et ferre, et `irae' sunt mala apud hominem; quod irae cum dicuntur de Jehovah, sint mala apud hominem, est quia malum irascitur, et nusquam bonum, et malum est apud hominem, et nusquam apud Dominum, Dominus enim est ipsum Bonum; sed usque tribuitur Domino, quia ita apparet homini cum non obtinet quod cupit, et cum propter malum punitur; quia nunc `longanimis ad iras' cum de Jehovah, est diu sustinere mala apud hominem, inde sequitur quod per illud significetur Divina Clementia. [2] Quod iram attinet, porro sciendum est quod malum irascatur, et nusquam bonum, irasci enim est velle alterius malum, hoc bonum nequit, nam bonum est velle alterius bonum; omne malum in se habet inimicitiam, odium, vindictam, et saevitiam; in his et ex his malum habet suum jucundum; et praeterea malum odit bonum, quia hoc ejus jucundis est oppositum; inde cum malum non potest laedere bonum, laedere bonum semper in conatu mali est, tunc primum indignatur, {1}postea irascitur; sive dicas malum sive hominem malum, idem est, nam malum est in homine ut in suo subjecto; et quia malum tale est contra bonum, ideo tale est contra Divinum, nam omne bonum est Divinum apud hominem, {2}quia est a Divino; inde {3} est quod homo malus semper irascatur contra {4}Divinum, tametsi aliter in externis coram hominibus {5}loquitur; {6}quod aliter {7}loquatur, est vel ex hypocrisi vel ex eo quod {8}velit ut Divinum faveat ei in omnibus, dando {9}quodcumque lubet, usque (t)ut etiam propter se vindicet seu (x)ulciscatur omnes contra quos odium habet; sed ut primum videt quod hoc non fiat, et magis si ipse propter (t)malum suum punitur, tunc irascitur contra Deum, usque ut neget illum, et quoque corde blasphemet; quod ita sit, manifestatur clare in altera vita, ibi enim homo secundum interiora sua agit, et non secundum exteriora, sicut in mundo; et ibi poena suo malo adhaeret, et quasi inhaeret. (m)Videantur quae {10} prius ostensa sunt, ut quod ira sit malum, n. 6358, 6359, quod ira et malum tribuantur {11}Deo, cum tamen sit apud hominem, et quod a {11}Deo nihil mali, in locis citatis n. 9306, 10431, et quod malum secum habeat poenam, n. 1857, 8214, 8223, 8226, (x)9048.(n) @1 i et$ @2 Before est Divinum$ @3 i quoque$ @4 Deum, inde negat Ipsum$ @5 faciet$ @6 i causa$ @7 in externis faciat$ @8 credat Deum favere sibi$ @9 i ei$ @10 i de his$ @11 Domino$