10613. `Et accepit in manu sua duas tabulas': quod significet externum Verbi, Ecclesiae, et cultus, quale propter gentem Israeliticam, constat ex illis quae de significatione `duarum tabularum' quae a Mosche dolatae sunt, supra n. 10603 ostensa sunt.