10606. `Et consistes Mihi ibi super capite montis': quod significet ex caelo intimo ubi Divinus Amor, constat ex significatione `montis Sinai' quod sit caelum unde revelatio, de qua {1}n. 8805, 8931, 9420, et ex significatione `capitis' seu cacuminis ejus, quod sit caelum intimum, de qua n. 9422, 9434; quod sit ubi Divinus Amor, est quia in caelo intimo regnat caelestis amor, qui est amor in Dominum a Domino; in caelis autem inferioribus regnat spiritualis amor, qui est charitas erga proximum, videatur n. 10438; inde patet quod per `esto paratus ad mane, et ascendes ad montem Sinai, et consistes Mihi ibi super capite montis' significetur ortus novus revelationis Divini Veri ex caelo intimo ubi Divinus Amor, ita ex Divino Amore; inde etiam descendit Verbum, quod est revelatio Divina. @1 mox supra n 10605$