10585. Ad hanc tellurem, de qua in nunc sequentibus, non advectus sum sicut ad alias; sed ipsi spiritus qui ex tellure illa erant adducti sunt ad me; et cum ad distantiam aberant, visi sunt sicut volumen in longum extensum, non continuum sed discretum; plures enim erant et in cohortes; ferebantur primum versus inferiora, et perceptum quod inde ascendere conarentur; et sic ad me venire, sed quod non possent; quapropter pergebant paullo ad sinistrum antrorsum, usque ad tellurem Martis, et ibi nitebantur emergere, quod etiam factum sed cum difficultate. Causa quod ita fieret, erat quia prorsus alio genio erant quam nostrae telluris spiritus; et qui alio genio sunt, illi per varias vias feruntur ut associetur illis spiritus per quos conjunctio fiat, sunt enim affectiones et cogitationes quae conjungunt et disjungunt spiritus et angelos; quantum quoad illas differunt, tantum ab invicem separati apparent, sed usque conjunguntur per intermedios, cum ita Domino placet; haec causa erat quod usque ad Martis tellurem ducerentur.