10580. `Et dixit Jehovah, Ecce locus Mecum, et stabis super petra': quod significet statum fidei in Deum, {1} constat ex significatione `loci' quod sit status, de qua n. 2625, 2837, 3356, 3387, 4321, 4882, (x)5605, 7381, 9440, 9967, 10,146, et ex significatione `petrae' quod sit fides, de qua n. 8581, 10,438; quod sit {2}status fidei in Deum, est quia dicitur `locus Mecum.' Quod hoc significetur per haec verba, nemo scire potest nisi ex sensu interno, ita nisi {3}sciat quid in illo sensu est `locus' et quid `petra,' nam quid foret alioquin, quod locus esset cum Jehovah {4}super petra? foret quod Jehovah habitaret ibi, et daret ei locum Secum, cum tamen Jehovah habitat in caelo apud angelos, et in Ecclesia apud homines. Quod `petra' sit fides, est ex apparentiis in altera vita; qui in fide sunt, illi habitant ibi super petris, qui autem in amore {5}, illi habitant super montibus; petrae ibi apparent lapideae, montes autem non lapidei, quia sunt elevationes terrae; inde est quod `petra' significet fidem. @1 in deum dicitur quia id crediderat quod Deus sed quod plures written in m$ @2 fides$ @3 sciatur$ @4 in$ @5 i sunt$