Arcana Coelestia (Potts) n. 10560

Previous Number Next Number See English 

10560. `Vide, Tu dicis ad me, Ascendere fac populum hunc': quod significet sponsionem Ecclesiae apud illam gentem, constat ex significatione `Tu dicis ad me' cum a Jehovah, quod sit sponsio, et ex significatione `ascendere fac populum hunc' quod sit ut apud illam gentem instauretur Ecclesiae; haec sunt quae in sensu interno per illa verba significantur, at in sensu proximo quod introducerentur in terram Canaanem, et possiderent illam; quod introduci in {1}terram Canaanem et possidere eam, sit instaurare Ecclesiam, videatur supra n. 10559. Quomodo cum his se habet, in praecedentibus passim ostensum est, quod nempe apud illam gentem non aliqua Ecclesiae institui potuerit sed modo repraesentativum Ecclesiae, quoniam in externis separatis ab interno fuit; et qui tales sunt non aliquem influxum a Divino recipere possunt; et usque Ecclesia apud hominem est in interno ejus, non autem in externo separato ab illo; qui tales sunt, quidem repraesentare Ecclesiam possunt, non autem esse Ecclesia; repraesentare Ecclesiam et non esse Ecclesia, est colere externa, et vocare illa sancta et Divina, non autem agnoscere et percipere illa fide et amore e caelo. Videantur quae supra de significatione `ascendere facere populum in terram' n. 10526 dicta sunt. @1 illam terram$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church