Arcana Coelestia (Potts) n. 10558

Previous Number Next Number See English 

10558. Vers. 12-17. Et dixit Moscheh ad Jehovam, Vide, Tu dicis ad me, Ascendere fac populum hunc, et Tu non notum fecisti mihi quem missurus es cum me, et Tu dixisti, Novi te nomine, et quoque invenisti gratiam in oculis Meis. Et nunc si quaeso inveni gratiam in oculis Tuis, (x)notam fac mihi quaeso viam Tuam, et cognoscam Te, quoniam inveni gratiam in oculis Tuis, et vide quod populus Tuus gens haec. Et dixit, Facies (x)Meae ibunt, et quiescere faciam te. Et dixit ad Ipsum, Si non facies Tuae euntes, ne ascendere facias nos abhinc. Et in quo notum fiet usquam quod invenerim gratiam in oculis Tuis, ego et populus Tuus, nonne in eundo Te cum nobis? et praestantes reddemur ego et populus Tuus prae omni populo qui super faciebus humi. Et dixit Jehovah ad Moschen, Etiam verbum hoc quod locutus es faciam, quia invenisti gratiam in oculis Meis, et cognosco te nomine. `[Et] dixit Moscheh ad Jehovam' significat indignationem quod non Divinum, ita non ipsa Ecclesia apud illos: `Vide, Tu dicis ad me, Ascendere fac populum hunc' significat sponsionem Ecclesiae apud illam gentem: `et Tu non notum fecisti mihi quem missurus es cum me' significat quod id absque auspicio Divino non fieri possit: `et Tu dixisti, Novi te nomine' significat quale ejus: `et quoque invenisti gratiam in oculis Meis' significat quod {1}receptus quia genti isti praeesse potuit: `et nunc {2}si quaeso inveni gratiam in oculis Tuis' significat si acceptus ideo: `notam fac mihi quaeso viam Tuam, et cognoscam Te' significat instructionem de Divino quale erit cum illis: `quoniam inveni gratiam in oculis Tuis' significat quia receptus praeesse populo: `et vide quod populus Tuus gens haec' significat quod soli in mundo apud quos Divinum quod super omnia: `et dixit, Facies Meae ibunt, et quiescere faciam te' significat quod Divinum Ecclesiae, cultus, et Verbi erit ibi, sed apud ipsam gentem externum absque illo: `et dixit ad Ipsum, Si non facies Tuae euntes, ne ascendere facias nos abhinc' significat si non Divinum sit ibi, non aliquid Ecclesiae erit: `et in quo notum fiet usquam quod invenerim gratiam in oculis Tuis, ego et populus Tuus, nonne in eundo Te cum nobis?' significat receptionem prae aliis si Divinum manifestetur apud illos: `et praestantiores reddemur ego et populus Tuus prae omni populo qui super faciebus humi' significat inde eminentiam super omnes in universo orbe [ubi Ecclesia]: `et dixit Jehovah ad Moschen, Etiam verbum hoc quod locutus es faciam' significat quod Divinum erit in externo Ecclesiae, cultus, et Verbi, quod apud eos: `quia invenisti gratiam in oculis Meis, et cognosco te nomine' significat quod {1}receptus sit propter quale ejus. @1 acceptus IT cp n. 10563, 10572$ @2 quaeso si IT$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church