10531. `Quia non ascendam in medio tui': quod significet non tamen usque Divinum apud ipsam gentem, constat ex significatione `non ascendere in medio populi' cum hoc dicitur a Jehovah, quod sit quod non Divinum sit in ipsa gente, ita non Ecclesia; apud quem enim est Ecclesia, ibi est Divinum; nam `ascendere ad terram' est constituere Ecclesiam, ut supra n. 10526, et `in medio tui' est in interno ejus.