Arcana Coelestia (Potts) n. 10522

Previous Number Next Number See English 

10522. Ex his patet quod homo cum sumit panem, qui est corpus, conjungatur Domino per bonum amoris in Ipsum ab Ipso; et cum sumit vinum quod est sanguis, conjungatur Domino per bonum fidei in Ipsum ab Ipso. Sed sciendum est quod conjunctio cum Domino per sacramentum Cenae fiat solum apud illos qui in bono amoris et fidei in Dominum a Domino sunt. Sancta Cena est sigillum illius conjunctionis.

CAPUT XXXIII 1. Et locutus est JEHOVAH ad Moschen, Vade, ascende abhinc, tu et populus quem ascendere fecisti e terra Aegypti, ad terram quam juravi Abrahamo, Jischako, et Jacobo, dicendo, Semini tuo dabo illam. 2. Et mittam ante te angelum, et expellam Canaanitam, Emoritam, et Chittitam, et Perisitam, Chivitam, et Jebusitam. 3. Ad terram fluentem lacte et melle, quia non ascendam in medio tui, quia populus durus cervice tu, forte consumpsero te in via. 4. Et audivit populus verbum malum hoc, et luxerunt, et non posuerunt aliquis (x)ornatum suum super se. 5. Et dixit JEHOVAH ad Moschen, Dic ad filios Israelis, Vos populus durus cervice, momento uno ascendero in medio tui, et consumpsero te; et nunc descendere fac ornatum tuum desuper te, et cognoscam quid faciam tibi. 6. Et abripuerunt filii Israelis ornatum suum, a monte Choreb. 7. Et Moscheh accepit tentorium, et tetendit sibi extra castra, elongando a castris, et vocavit illud tentorium conventus; et fuit, omnis interrogans JEHOVAM exivit ad tentorium conventus quod extra castra. 8. Et fuit, cum exivit Moscheh ad tentorium, surrexerunt omnis populus, et steterunt quisque ad ostium tentorii ejus, et spectarunt post Moschen usque ad intrare illum in tentorium. 9. Et fuit, cum intravit Moscheh tentorium, descendit columna nubis, et stetit ad ostium tentorii, et loquebatur cum Moscheh. 10. Et vidit omnis populus columnam nubis stantem ad ostium tentorii, et surrexit omnis populus, et incurvaverunt se quisque ad ostium tentorii ejus. 11. Et locutus est JEHOVAH ad Moschen facies ad facies, quemadmodum loquitur vir ad proximum suum; et reversus est ad castra, et minister ejus Jehoschua filius Nunis puer non emovit se e medio tentorii. 12. Et dixit Moscheh ad JEHOVAM, Vide, Tu dicis ad me, Ascendere fac populum hunc, et Tu non notum fecisti mihi quem missurus es cum me, et Tu dixisti, Novi te nomine, et quoque invenisti gratiam in oculis Meis. 13. Et nunc si quaeso inveni gratiam in oculis Tuis, (x)notam fac mihi quaeso viam Tuam, et cognoscam Te, quoniam inveni gratiam in oculis Tuis, et vide quod populus Tuus gens haec. 14. Et dixit, Facies Meae ibunt, et quiescere faciam te. 15. Et dixit ad Ipsum, Si non facies Tuae euntes, ne ascendere facias nos abhinc. 16. Et in quo notum fiet usquam quod invenerim gratiam in oculis Tuis, ego et populus Tuus, nonne in eundo Te cum nobis? et praestantes reddemur ego et populus Tuus prae omni populo qui super faciebus humi. 17. Et dixit JEHOVAH ad Moschen, Etiam verbum hoc quod locutus es faciam, quia invenisti gratiam in oculis Meis, et cognosco te nomine. 18. Et dixit, Fac videre mihi quaeso gloriam Tuam. 19. Et dixit, Ego pertransire faciam omne bonum Meum super facies tuas, et invocabo nomen JEHOVAE coram te, et gratiam faciam cui gratiam facio, et misericordiam faciam cui misericordiam facio. 20. Et dixit, Non potes videre facies Meas, quia non videt Me homo et vivit. 21. Et dixit JEHOVAH, Ecce locus Mecum, et stabis super petra. 22. Et erit, in pertransire gloriam Meam, et ponam te in fissura petrae, et obtegam volam Meam super te, usque dum pertransivero. 23. Et removebo volam Meam, et videbis posteriora Mea, et facies Meae non videbuntur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church