10515. Dicebant porro quod incolae non habitent in altis sed super terra in humilibus casis, quoniam alta sunt pro Domino qui in caelo est, et humilia pro hominibus qui in terra; etiam casae eorum mihi ostensae sunt; oblongae erant; intus juxta parietes scamnum continuum in quo cubant, unus post alterum; in parte opposita introitui, ubi est rotundatum, est mensa, ac post illam focus, ex quo illuminatur tota illa camera; ast in foco illo non est ignis ardens sed est lignum luminosum, quod ex se tantum luminis effundit, quantum flamma focalis; dicebant quod ligna illa ad vesperas appareant, sicut in illis esset ignis prunosus.