Arcana Coelestia (Potts) n. 10509

Previous Number Next Number See English 

10509. `Et in die visitationis Meae visitabo super illos peccatum eorum': quod significet statum eorum ultimum in particulari et in communi quando judicium, constat ex significatione `diei visitationis' quod sit status ultimus Ecclesiae in particulari et in communi, de qua n. 2242, 6588, et ex significatione `visitare peccatum' quod sit judicari et damnari; dicitur in particulari et in communi quia dies visitationis est unicuique, (o)ita in particulari, cum in alteram vitam venit, quod fit cum moritur {1}; et quoque est Ecclesiae in communi, cum haec desinit esse; explorantur tunc quales sunt, ac separantur; qui in malis sunt dejiciuntur in infernum, et qui in bonis, {2} elevantur in caelum,verum hoc non fit in terra sed in altera vita; sed quomodo ibi exploratio fit et quomodo separatio, tum quomodo damnatio et dejectio in infernum, ac elevatio in caelum, ex Divina Domini Misericordia, alibi dicetur. {3}


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church