Arcana Coelestia (Potts) n. 10503

Previous Number Next Number See English 

10503. `Et fecerunt sibi deos auri': quod significet et colant jucundum infernale, constat ex significatione `facere sibi deos' quod sit cultus, et ex significatione `auri' quod sit jucundum amorum externorum, ita jucundum infernale, de qua supra n. 10,402. Memorantur in Verbo quattuor genera idolorum, nempe ex lapide, ex ligno, ex argento, et ex auro; (o)idola quae ex lapide significabant {1} cultum ex falsis doctrinae, quae ex ligno cultum ex malis doctrinae, quae ex argento cultum falsi tam doctrina quam vita, et quae ex auro cultum mali tam doctrina quam vita; inde idola ex auro significabant cultum omnium pessimum; {2} qui in hoc cultu erant, non modo falsificabant vera sed etiam adulterabant bona, mala enim vocabant bona, ac inde falsa vera; omnes illi in eo cultu sunt qui in amore sui sunt et usque Verbum credunt, applicant enim sensum litterae Verbi ad favorem omnium quae cogitant et quae faciunt, ita ad cultum sui. @1 significant IT$ @2 i nam$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church