Arcana Coelestia (Potts) n. 1049

Previous Number Next Number See English 

1049. 'Et recordabor foederis Mei quod inter Me et inter vos': quod significet misericordiam Domini in specie erga regeneratos et qui regenerari possunt, etiam inde sequitur, nam 'recordari' apud Dominum est misereri; recordari non praedicari potest de Domino, quia ab aeterno omnia et singula novit, sed misereri, quia novit quod homo talis sit, nempe, ut dictum, quod proprium ejus sit infernale et quod sit ipsum ejus infernum, nam per proprium suum voluntarium communicat cum inferno, quod inde et ex se tale est ut nihil plus et potius cupiat quam in infernum se praecipitare, nec contentus est eo sed cupit omnes in universo {1}; homo quia ex se talis diabolus est, et Dominus hoc novit, sequitur quod 'recordari foederis' non aliud sit quam misereri, et per Divina media regenerare et ad caelum vi forti, quantum talis est homo ut possit, attrahere. @1 Perhaps printer omitted words such as secum praecipitare.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church