Arcana Coelestia (Potts) n. 10489

Previous Number Next Number See English 

10489. `Transite et redite a porta ad portam in castris': quod significet ubicumque {1} aliquid apertum ab interno in externum, constat ex significatione `transire et redire' quod sit lustrare et circumspicere ab uno fine ad alterum; ex significatione `portae' quod sit apertura, de qua supra n. 10,483, ita `a porta ad portam' est ubicumque aliquid apertum; et ex significatione `castrorum' quod sint infernum, de qua etiam supra n. 10,483, ita quoque externum, nam externum separatum ab interno {2} est infernum apud hominem {3}; inde patet quod per `transite et redite a porta ad portam in castris' significetur quod lustrandum et circumspiciendum sit ubicumque est apertum ab interno in externum; quomodo cum his se habet, in articulo sequente dicetur. Quod externum separatum ab interno apud hominem sit infernum, est quia internum apud illum est caelum, ut supra n. 10,472 ostensum est; inde externum cum separatum est {4} a caelo, est infernum; quod ulterius constare potest ex eo quod apud illos qui in externis separatis ab internis {5} sunt, regnent amores infernales, qui sunt amores sui et mundi {6}, etiam homo cui externum separatum est ab interno, actualiter est in inferno, tametsi ille hoc nescit cum vivit in mundo. @1 i ubi$ @2 After est$ @3 apud hominem est infernum apud illum$ @4 separatur$ @5 interno$ @6 i , et quod vertant se a coelo et a Domino, ita ad infernum, videatur n. 10,422, 10,429, 10,472$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church