Arcana Coelestia (Potts) n. 10471

Previous Number Next Number See English 

10471. {1}`Ne exardescat ira, domine mi': quod significet ne ideo se avertat internum, constat ex significatione {2}exardescere ira' cum de Mosche, (d)per quem significatur internum, quod sit avertere se; hic ne avertat se {3}; et ex repraesentatione `Moschis' qui hic est {4}`domine mi' quod sit internum, de qua supra n. 10,468. Moscheh hic dicitur `dominus meus' ab Aharone, quia internum est dominus, (c)et externum est respective servus, nam internum apud hominem est {5}in caelo, et inde cum apertum, est ejus caelum, ac externum apud illum est in mundo, ita est ejus mundus, ac mundus factus est ut inserviat caelo, sicut servus suo domino; similiter se habet cum externo cultus, et quoque cum externo Ecclesiae, ut et Verbi, respective ad internum eorum. @1 Ne ardescat ira Domini [domini intended] mei$ @2 ardescere$ @3 i , quia dicitur ne ardescat illi ira$ @4 Dominus [dominus intended] meus$ @5 coelum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church