Arcana Coelestia (Potts) n. 10468

Previous Number Next Number See English 

10468. `Et dixit Moscheh ad Aharonem': quod significet perceptionem ab interno de externo tali, constat ex significatione `dicere' quod sit perceptio, de qua in locis citatis n. 10,290, ex repraesentatione `Moschis' quod sit Verbum, de qua in locis citatis n. 9372, hic internum ejus, et ex repraesentatione `Aharonis' quod sit externum Verbi; Ecclesiae, et cultus, de qua supra n. 10,397. Quod `Moscheh' hic sit internum, est quia loquitur ad Aharonem, per quem repraesentatur externum; sive dicas internum et externum Verbi, sive simpliciter internum et externum, hic perinde est, nam Verbum est Divinum Verum, a quo homini perceptio, hic perceptio de externo tali apud gentem Israeliticam, tam in cultu quam in omni Ecclesiae ac in omni Verbi. Sciendum est quod omnis perceptio de externo sit ab interno, (m){1}ab interno enim videri possunt quae in externo sunt, non autem ab externo quae in se, et {2} minus ab externo quae in interno; inde est quod qui in externis absque interno sunt non agnoscant interna, quia non sentiunt et vident illa, {3}tum quod aliqui negent illa, et cum illis caelestia et Divina.(n) @1 nam ab interno$ @2 i adhuc$ @3 et quidam$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church