10464. `Et commoluit usque ad pollinem': quod (x)significet falsum infernale inde, constat ex significatione `commolere in pollinem' seu in minutissimum, quod sit formare falsum ex jucundo infernali, ita falsum infernale; quod per `commolere' cum de malo, id significetur, constare potest ex illis quae n. 4335, 9995 fin., (x)10,303, ostensa sunt.