10453. `Et tabulae opus Dei illae, et scriptura scriptura Dei illa, excisa super tabulis': quod significet sensum Verbi externum et Internum ex Divino, ac Divinum Verum, constat ex significatione `tabularum' quod sint Verbum in toto complexu, de qua mox supra n. 10,452; hic autem externum Verbi, de qua re in sequentibus; ex significatione `operis Dei' quod sit a Divino; ex significatione `scripturae' quod sit internum Verbi, de qua etiam sequitur; {1}inde `scriptura Dei' est internum Verbi a Divino; et ex significatione `excisa super tabulis' quod sit internum super externo, ita in illo. [2] Quod `tabulae' hic significent externum Verbi, est quia distinguuntur illae hic a scriptura, quae est internum ejus; cum autem non distinguuntur a scriptura, tunc per illas significatur {2} Verbi internum et externum simul, ita Verbum in toto complexu, ut supra n. 10,452; quod hic distinguantur, est quia tabulae fractae sunt, et usque eadem {3}verba postea aliis tabulis quae a Mosche dolatae sunt, a Jehovah {4}inscribebantur. Externum Verbi est sensus litterae ejus, internum ejus est sensus internus ejus; ille sensus, nempe sensus litterae, significatur per `tabulas,' quia ille sensus est sicut tabula, seu sicut planum, cui sensus internus inscriptus est. [3] Quod tabulae, quae opus Dei, a Mosche cum vidit vitulum et choreas, fractae fuerint, et quod ex mandato Jehovae, aliae tabulae a Mosche dolatae sint, ac iis inscripta {5}dein eadem verba, et sic quod tabulae non amplius essent opus Dei sed opus Moschis, at scriptura usque scriptura Dei, involvit arcanum quod adhuc ignotum est; arcanum est quod sensus litterae Verbi alius fuisset si Verbum apud alium populum conscriptum fuisset, aut si hic populus non talis fuisset, sensus enim litterae Verbi agit de illo populo, {6}quia Verbum apud illum conscriptum est, ut patet tam ab historicis quam a propheticis Verbi, et populus ille in malo fuit, quia corde idololatricus, et tamen ut sensus internus (c)et externus congruerent, laudandus erat is populus, et vocandus populus Dei, gens sancta, peculium; inde simplices, qui erudirentur per sensum externum Verbi, credituri essent quod gens illa illis {7}fuerit, sicut etiam ipsa illa gens credit, et quoque plerique ex orbe Christiano hodie; (m) (c)ac praeterea plura ob duritiem cordis eorum illis permissa fuerunt, quae exstant in sensu externo Verbi, et faciunt illum, ut quae Matth. xix 8, {8}et quoque alia quae hic (x)praetereuntur; [4](n) cum itaque sensus litterae Verbi propter illum populum talis factus est, ideo tabulae illae quae fuerunt opus Dei, fractae sunt, et aliae, ex mandato Jehovae, a Mosche dolatae sunt; sed quia usque idem sanctum Divinum intus inerat, ideo eadem verba quae fuerunt in prioribus, a Jehovah illis {9}inscripta sunt, ut patet ex his apud Moschen, Dixit (x)Jehovah ad Moschen, Dola tibi duas tabulas lapidum sicut priores, {10}et scribam super tabulis verba quae fuerunt super tabulis prioribus quas fregisti: et scripsit Jehovah super tabulis illis verba foederis, decem verba, Exod. xxxiv 1, 4, 28: et alibi, In tempore illo dixit Jehovah ad me, Dola tibi duas tabulas lapidum sicut priores, et scribam super tabulis verba quae fuerunt super tabulis prioribus quas fregisti; et scripsit Jehovah super tabulis juxta scripturam priorem, decem verba; post dedit eas Jehovah mihi, Deut. x 1-4. [5] Quod Jehovah non agnoverit illum populum pro Suo populo, tametsi ita ob concordantiam sensus interni cum externo, dictus fuerit, {11}sed pro populo Moschis, constat in hoc capite, Corrupit se populus tuus, quem ascendere fecisti e terra Aegypti; vade, duc populum, ad quod dixi tibi, vers. 7, 34:
et porro, Et locutus est Jehovah ad Moschen, Ascende tu et populus quem ascendere fecisti e terra Aegypti, in terram quam juravi Abrahamo, Jischako, et Jacobo, et mittam ante te angelum, quoniam non ascendam in medio tui, eo quod populus durus cervice ille, Exod. xxxiii 1-3. [6]Simile significatur per quod Moscheh positus fuerit in foramine petrae, et non licuerit ei videre facies Jehovae, sed modo posteriora, Exod. xxxiii 22, 23: simile etiam per quod Moscheh, cum radiabat cutis faciei ejus, daret super faciem velum cum loqueretur cum filiis Israelis, Exod. xxxiv 30-35. Qualis futurus esset populus ille, {12}a Jehovah praedicitur Abramo, cum {13} vellet quod semen ejus hereditaret terram Canaanem; ibi dicitur, Postquam partitus Abram vitulam (m)triennem, capram triennem, et arietem triennem in medium, quae essent pro ineundo foedere, quod tunc sopor ceciderit super Abramum, et ecce terror tenebrarum magnarum cadens super illum; et cum occidit sol, caligo facta, et ecce fumus fumi, et fax ignis {14}transibat inter segmenta illa, Gen. xv 8, 9, 12, 17.(n) @1 ex significatione scripturae Dei, quod sit a Divino, ita Divinum Verum; et ex significatione excisa super tabulis, quod sit quod in externo$ @2 i tam$ @3 scriptura$ @4 incidebatur$ @5 sunt$ @6 apud quem Verbum conscriptum fuit$ @7 fuisset$ @8 ut$ @9 incisa$ @10 ut IT$ @11 constat ex eo, quod Jehovah vocat illum populum Moschis, et dicat quod ille introducturus esset illum in terram, ut in hoc Capite, Loquutus est Jehovah ad Moschen$ @12 After Abramo$ @13 i ille$ @14 transivit$