10451. `Et duae tabulae testimonii in manu ejus': quod significet Verbum Domini in specie et in genere, constat ex significatione `tabularum quibus inscripta fuerunt decem praecepta' quod sint Verbum in omni complexu, de qua n. 9416, et ex significatione `testimonii' quod sit Dominus quoad Divinum Verum, de qua n. 9503. Quod per `tabulas' illas significetur Verbum in omni complexu, ita in specie et in genere, est quia illis inscripta fuit lex vitae, et per legem in stricto sensu intelliguntur decem praecepta, in minus stricto intelligitur Verbum a Moscheh conscriptum, in latiore Verbum Historicum, et in latissimo totum Verbum, videatur n. 6752, {1}tum quia mons Sinai, ubi lex scripta fuit in tabulis illis, significabat caelum, e quo Divinum Verum, ac Moscheh repraesentabat Verbum, quod est ipsum Divinum Verum a Domino, ideo in ejus manu erant tabulae {2}, ut insigne {3}istius repraesentationis. @1 et$ @2 i , cum descendabat$ @3 ejus$