Arcana Coelestia (Potts) n. 10429

Previous Number Next Number See English 

10429. `Et ecce populus durus cervice ille': quod significet quod non recipiat influxum ex Domino, constat ex significatione `duri cervice' quod sit non recipere influxum, per `cervicem' enim et per `collum' significatur conjunctio et communicatio superiorum et inferiorum, ita influxus, videatur n. 3542, 3603, 3695, 3725, 5320, 5328, 5926, 6033, 8079, 9913, 9914; et per `durum' significatur quod resistit ac renuit, ita quod non recipit; ita vocatur `populus' hic, quia in externis absque (x)interno erat; et qui tales sunt, illi renuunt omnem influxum e caelo seu a Domino, influxus enim fit per internum in externum, clauso itaque interno non est aliqua receptio Divini in externo; recipitur enim solum quod influit e mundo, ita solum quod mundanum, corporeum, et terrestre est; etiam tales in altera vita, cum visuntur in luce caeli, apparent sicut crates dentium, aut sicut crinitum quid, aut sicut osseum absque vita, pro capite et facie; facies enim correspondet illis quae interni hominis sunt, et corpus illis quae externi, ac cervix conjunctioni eorum. [2] (s)Hic {1} paucis {2}explicabitur quid intelligitur per esse in externis absque interno, quod dicitur de {3}gente illa: quisque homo habet internum et externum, internum enim est cogitatio ejus et voluntas ejus, et externum est loquela ejus et actio ejus; sed internum apud bonos valde differt ab interno apud malos; est enim unicuique internum, quod vocatur internus homo, et externum, quod vocatur externus homo; internus homo est ad imaginem caeli formatus, externus autem ad imaginem mundi, n.9279; {4}apud illos qui in bono amoris sunt et veris fidei, internus homo apertus est, et per illum sunt in caelo; at apud illos qui in malis sunt et inde falsis, internus ille homo clausus est, et per externum modo in mundo sunt; hi sunt, de quibus dicitur quod in externis sint absque interno; [3] habent quidem hi quoque interiora, sed interiora apud eos sunt interiora externi eorum hominis, qui est in mundo, sed non interiora interni hominis, qui est in caelo; illa interiora, nempe quae sunt externi hominis, clauso interno, sunt mala, immo foeda, nam cogitant {5}modo de mundo, deque semet, et volunt {6}solum illa quae mundi sunt et quae sui, et prorsus nihil cogitant de caelo et de Domino, immo nec volunt illa; inde constare potest quid intelligitur per esse in externis absque interno; quia talis erat gens Israelitica, ideo cum illa in sancto externo erat, clausa erant interiora eorum, quia ea foeda et spurca, plena nempe amore sui et mundi, ita contemptu aliorum prae se, odio contra omnes qui sibi peccarunt, saevitia in illos, et crudelitate, avaritia, rapina, et similibus aliis; quod {7}gens illa talis fuerit, constat manifeste ex Cantico Moschis, Deut. xxxii 15-43, ubi ex mandato Jehovae describitur; et quoque {8}ubivis apud Jeremiam; et {9}denique ab Ipso Domino apud Evangelistas.(s) @1 i etiam$ @2 dicetur$ @3 illo populo$ @4 qui in coelo sunt, hoc est, qui in bono amoris et veris fidei, apud illos internus ille homo apertus est, at qui in malis sunt et inde in falsis, apud illos internus ille homo clausus est; hi apud quos internus homo clausus est, sunt qui in externis sunt absque interno: interiora enim apud eos sunt interiora externi hominis, qui est in mundo, et$ @5 solum$ @6 modo$ @7 tales fuerint$ @8 in Propheticis Jeremiae$ @9 quoque a$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church