10420. `Quia corrupit se populus tuus': quod significet quod prorsus se averterit a Divino, constat ex significatione `corrumpere se' cum de cultu, quod sit avertere se a Divino, nam omnis corruptio et praevaricatio in cultu est recessio {1} et aversio a Divino. Quia dicitur aversio, paucis dicetur quomodo cum illa se habet: qui in externis separatis ab interno sunt, illi omnes se a Divino avertunt, spectant enim extrorsum et deorsum, et non introrsum et sursum; homo enim {2}spectat introrsum {3}seu sursum cum internum {4}est apertum, ita cum id in caelo est, at {2}spectat extrorsum {3}seu deorsum cum internum ejus est clausum, et modo externum {5} apertum, hoc enim in mundo est; quare cum externum separatum {6}ab interno est, homo elevari sursum nequit, nam id in quod caelum operaturum est, non adest, quia est occlusum; inde est quod omnia caeli et Ecclesiae illis caligo sint; quare etiam ab illis non creduntur, {7}sed negantur corde, a quibusdam etiam ore. [2] Caelum cum operatur apud hominem, quod fit cum internum apertum est, abducit illum ab amoribus {8}sui et mundi, et a falsis inde scaturientibus, nam cum internum elevatur, etiam externum elevatur, tenetur enim hoc tunc in simili intuitione, quia in subordinatione; at cum internum non elevari potest, quia clausum, tunc externum non spectat {9}alio quam ad se et ad mundum, amores enim sui et mundi regnant; hoc quoque dicitur spectare deorsum, quia {5} ad infernum, {10}ibi enim illi amores regnant; (c)ac homo qui in illis est, in consortio cum illis qui ibi, est, tametsi id nescit; {11}etiam quoad interiora sua, actualiter se avertit a Domino, vertit enim tergum ad Illum, ac faciem ad infernum; hoc videri in homine cum vivit in corpore, {12}nequit; sed quia cogitatio et voluntas ejus id faciunt, est spiritus ejus qui se sic vertit, nam spiritus est qui cogitat et {13} vult in homine; [3] quod ita sit manifeste apparet in altera vita, ibi spiritus se vertunt secundum amores suos; qui Dominum et proximum amant, illi continuo spectant ad Dominum, immo, quod mirum, Ipsum ante faciem habent in omni versura corporis eorum; in spirituali enim mundo non est plaga, sicut in naturali mundo, sed plaga ibi determinatur ab amore cujusvis qui vertit illum; at qui amant se et mundum super omnia, illi avertunt faciem a Domino ac vertunt se ad infernum, et ibi quisque ad illos qui in simili secum amore sunt, et hoc quoque in omni versura corporis eorum; inde constare potest quid sit avertere se a Divino, {14}tum quid proprie significatur {15}per `se avertere' in Verbo, ut apud Esaiam, Avertunt se retro confidentes sculptili, xlii 17:
apud Davidem, [Non] avertit se retro cor, Ps. xliv 19 [A. V. 18]:
apud Jeremiam, Multiplicatae sunt praevaricationes eorum, et validae factae aversiones eorum, v 6:
apud eundem, Avertunt se, ut non revertantur; avertit se populus hic; Hierosolyma aversa perpetuat, renuunt reverti, viii 4, 5: apud eundem, Averterunt se, in profundum dimiserunt se ad habitandum, xlix 8;
et alibi pluries. @1 i , remotio$ @2 tenetur spectare$ @3 et$ @4 ejus$ @5 i est$ @6 After est$ @7 ac$ @8 mundi et sui$ @9 aliunde$ @10 nam ibi$ @11 etiam hi quoad interiora sua, quae sunt amoris et fidei, actualiter se avertunt a Divino, vertunt enim tergum ad Dominum, et faciem ad infernum$ @12 non potest$ @13 i qui$ @14 et$ @15 in Verbo, ubi dicitur quod avertant (m)se a Jehovah, ac populus aversus, gens aversa(n)$