1041. 'In generationes saeculi': quod significet perpetuo omnes qui e novo creantur, constat a significatione 'generationum saeculi'; 'generationes' sunt posteritates, quae a prioribus, ut a suis parentibus, sunt; 'saeculum' est perpetuum; hic agitur de illis quae regenerata sunt, quare per regenerationes saeculi intelliguntur illi qui inde perpetuo regenerantur, hoc est, qui e novo creantur; omnia in sensu interno se habent praedicate ad illa de quibus agitur.